Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 9

3.4 quodsi quis parce et, cum res poscet, utetur; velut asperso quodam condimento iucundior erit; at qui nimium adfectaverit, ipsam illam gratiam varietatis amittet. quanquam sunt quaedam figurae ita receptae, ut paene iam hoc ipsum nomen effugerint; quae etiamsi fuerint crebriores, consuetas aures minus ferient.
3.5 nam secretae et extra vulgarem usum positae ideoque magis notabiles, notabiles, Lochmann: nobiles, MSS. ut novitate aurem excitant, ita copia satiant, et se non obvias fuisse dicenti sed conquisitas et ex omnibus latebris extractas congestasque declarant.
3.6 fiunt ergo et circa genus figurae in nominibus; nam et oculis capti talpae et timidi dammae dicuntur a Vergilio; sed subest ratio, quia sexus uterque altero significatur, tamque mares esse talpas dammasque quam feminas certum est; et in verbis, ut fabricatus est gladium et inimicum poenitus es.
3.7 quod mirum minus est, quia in natura verborum est et quae facimus patiendi modo saepe dicere, ut arbitror, suspicor, et contra faciendi quae patimur, ut vapulo; ideoque frequens permutatio est et pleraque utroque modo efferuntur: luxuriatur, luxuriat; fluctuatur, fluctuat; adsentior, adsentio.
3.8 est figura et in numero, vel cum singulari pluralis subiungitur, gladio pugnacissima gens Romani ( gens enim ex multis), vel ex diverso, qui qui, Politianus: cui, MSS. of Quintilian and Virgil. non risere parentes, nec deus hunc mensa dea nec dignata cubili est; Ex illis enim, qui non risere, hic quem non dignata.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi