Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 9

2.103 consummationem, quam Graecus διαλλαγήν vocat, cum plura argumenta ad unum effectum deducuntur; consequens, ille ἐπακολούθησιν, de quo nos in argumentis diximus; collectionem, qui apud illum est συλλογισμός minas, id est κατάπληξιν exhortationem, συλλογισμός Quorum nihil non rectum est, nisi cum aliquam ex iis, de quibus locuti sumus, figuram accipit.
2.104 praeter haec Celsus excludere, asseverare, detrectare, excitare iudicem, proverbiis uti, et versibus et ioco et invidia et invocatione intendere crimen (quod est δείνωσις ), adulari, ignoscere, fastidire, admonere, satisfacere, precari, corripere, figuras putat.
2.105 partitionem quoque et propositionem et divisionem et rerum duarum cognationem, quod est, ut idem valeant quae videntur esse diversa, ut non is demum sit veneficus, qui vitam abstulit data potione, sed etiam qui mentem; quod est in parte finitionis.
2.106 Rutilius sive Gorgias, ἀναγκαῖον, ἀνάμνησιν, ἀνθυποφορὰν, ἀνθυποφοράν, παραύξησιν, προέκθεσιν, quod est dicere quid fieri oportuerit, deinde quid factum sit; ἐναντιότητα unde sint enthymemata κατ᾽ ἐναντίωσιν, κατ᾽ ἐναντίωσιν. Kayser : ΚΑΤΑΙΤΙΑΞΙϜ, A : ΚΑΤΑΙΚΚΤΙΑΞΙΝ, B. μετάληψιν etiam, quo statu Hermagoras utitur. Visellius , quanquam paucissimas faciat figuras, ἐνθύμημα tamen, quod commentum vocat, et, rationem appellans, ἐπιχείρημα inter eas habet. quod quidem recipit quodammodo et Celsus; nam consequens an epichirema sit dubitat. Visellius adiicit et sententiam.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi