Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 9

2.98 frequens illud est nec magnopere captandum, quod petitur a iureiurando, ut pro exheredato, ita mihi contingat herede, filio mori. nam et in totum iurare, nisi ubi necesse est, gravi viro parum convenit, et est a Seneca dictum eleganter, non patronorum hoc esse, sed testium. nec meretur fidem qui sententiolae gratia iurat, nisi si potest tam bene quam Demosthenes, ut supra dixi.
2.99 levissimum autem longe genus ex verbo, etiamsi est apud Ciceronem in Clodiam, praesertim quam omnes amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putaverunt.
2.100 comparationem equidem video figuram quoque quoque, Halm : non, MSS. esse, cum sit interim probationis, interim etiam causae genus, et sit talis eius forma, qualis est pro Murena, vigilas tu de nocte, ut tuis consultoribus respondeas, ille, ut eo, quo contendit, intendit, MSS. of Cicero. mature cum exercitu perveniat; te gallorum illum buccinarum cantus exsuscitat et cetera.
2.101 nescio an orationis potius quam sententiae sit. id enim solum mutatur, quod non universa universis, sed singula singulis opponuntur. et Celsus tamen et non negligens auctor Visellius in hac eam parte posuerunt, Rutilius quidem Lupus in utroque genere, idque ἀντίθετον vocat.
2.102 praeter illa vero, quae Cicero inter lumina posuit sententiarum, multa alia et idem Rutilius Gorgian secutus, non illum Leontinum, sed alium sui temporis, cuius quattuor libros in unum suum transtulit, et Celsus, videlicet Rutilio accedens, posuerunt schemata:

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi