Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 9

2.94 atque etiam si fuerint crebriores figurae quam ut dissimulari possint, postulandum est, ut nescio quid illud, quod adversarii obliquis sententiis significare voluerint, si fiducia sit, obiiciant palam, aut certe non exigant ut, quod ipsi non audent dicere, id iudices non modo intelligant, sed etiam credant.
2.95 utilis aliquando etiam dissimulatio est, ut in eo (nota enim fabula est), qui, cum esset contra eum dictum, iura per paris patris, Seneca (Contr. 7), Seton.: patroni, MSS. tui cineres, paratum se esse respondit, et iudex condicione usus est, clamante multum advocato schemata de rerum natura tolli, ut protinus etiam praeceptum sit, eiusmodi figuris utendum temere non esse.
2.96 tertium est genus, in quo sola melius dicendi petitur occasio; ideoque id Cicero non putat esse positum in contentione. tale est illud, quo idem utitur in Clodium: quibus iste, qui omnia sacrificia nosset, facile ab se deos placari posse arbitrabatur.
2.97 ironia quoque in hoc genere materiae frequentissima est. sed eruditissimum longe, si per aliam rem alia indicetur, ut adversus tyrannum, qui sub pacto abolitionis dominationem deposuerat, agit competitor, mihi in te dicere non licet, tu in me die et potes; nuper te volui occidere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi