Kitap 9
2.90
est latens et illa significatio qua, cum ius asperius petitur a iudice fit tamen spes aliqua clementiae, non palam, ne paciscamur, sed per quandam credibilem suspicionem, ut in multis controversiis, sed in hac quoque: raptor , nisi intra tricesimum diem et raptae patrem et suum exoraverit, pereat; qui exorato raptae patre suum non exorat, agit cum eo dementia.
2.91
nam si promittat hic pater, lis tollitur; si nullam spem faciat, ut non demens, crudelis certe videatur et a se iudicem avertat. latro igitur optime, occides ergo? — si potero. remissius et pro suo ingenio pater Gallio, dura , anime, dura; here fortior fuisti.
2.92
confinia sunt his celebrata apud Graecos schemata, per quae res asperas mollius significant. nam Themistocles suasisse existimatur Atheniensibus, ut urbem apud deos deponerent, quia durum erat dicere, ut relinquerent. et , qui Victorias aureas in usum belli conflari volebat, ita declinavit, victoriis utendum esse. totum autem allegoriae simile est aliud dicere aliud intelligi velle.
2.93
quaesitum etiam est, quomodo responderi contra figuras oporteret. et quidam semper ex diverso aperiendas putaverunt, sicut latentia vitia rescinduntur. idque sane frequentissime faciendum est; aliter enim dilui obiecta non possunt, utique cum quaestio in eo consistit, quod figurae petunt. at cum maledicta sunt tantum, et non intelligere interim bonae conscientiae est.