Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 9

2.86 equidem rideo, quod illi sic timent tanquam ipsi morituri et in consilium suos metus ferunt, obliti tot exemplorum circa voluntariam mortem, causarum quoque, quas habet factus ex viro forti desertor. sed de una controversia loqui loqui, B: sequi contrarium, A. supervacuum est.
2.87 ego in universum neque oratoris puto esse unquam praevaricari, neque litem intelligo, in qua pars utraque idem velit, neque tam stultum quemquam, qui, si vivere vult, mortem potius male petat quam omnino non petat.
2.88 non tamen nego esse controversias huiusmodi figuratas, ut est illa, reus parricidii, quod fratrem occidisset, damnatum iri videbatur; pater pro testimonio dixit cum se iubente fecisse; absolutum abdicat. nam neque in totum filio parcit nec, quod priore iudicio adfirmavit, mutare palam potest et, ut non durat ultra poenam abdicationis, ita abdicat tamen; et alioqui figura in patrem plus facit, quam licet, in filium minus.
2.89 ut autem nemo contra id, quod vult, dicit, ita potest melius aliquid velle quam dicit, quo modo ille abdicatus, qui a patre, ut filium expositum et ab eo educatum solutis alimentis recipiat, postulat, revocari fortasse mavult, non tamen quod petit non vult.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi