Kitap 9
2.75
quae probare non possis, figura potius spargenda sunt. haeret enim nonnunquam telum illud occultum, et hoc ipso, quod non apparet, eximi non potest; at si idem dicas palam, et defenditur et probandum est.
2.76
cum autem obstat nobis personae reverentia, (quod secundum posuimus genus) tanto cautius dicendum est, quanto validius bonos inhibet pudor quam metus. hic vero tegere nos iudex quod sciamus et verba vi quadam veritatis erumpentia credat coercere. nam quanto magis quanto magis, Halm : quo minus, AB aut ipsi, in quos dicimus, aut iudices aut adsistentes oderint hanc maledicendi lasciviam, si velle nos credant? aut quid interest quomodo dicatur,
2.77
cum et res et animus intelligitur? quid dicendo denique proficimus, nisi ut palam sit facere nos quod ipsi sciamus non esse faciendum? atqui praecipue prima, quibus praecipere coeperam, tempora hoc vitio laborarunt. dicebant enim libenter tales controversias, quae difficultatis gratia placent, cum sint multo faciliores.
2.78
nam rectum genius adprobari nisi maximis viribus non potest; haec deverticula et anfractus suffugia sunt infirmitatis, ut qui cursu parum valent, flexu eludant, cum haec, quae adfectatur, ratio sententiarum non procul a ratione iocandi abhorreat. adiuvat etiam, quod auditor gaudet intelligere, et favet ingenio suo et alio dicente se laudat.