Kitap 9
2.54
quam idem Cicero reticentiam, Celsus obticentiam, nonnulli interruptionem appellant, et ipsa ostendit aliquid adfectus vel irae, ut. quos ego—sed motos praestat componere fluctus; vel sollicitudinis et quasi religionis: an huius ille legis, quam Clodius a se inventam gloriatur, mentionem facere ausus esset vivo Milone, non dicam console? de nostrum omnium — non audeo totum dicere; cui simile est in prooemio pro Ctesiphonte Demosthenis.
2.55
vel alio transeundi gratia: Cominius autem — tametsi ignoscite mihi, iudices. in quo est et illa (si tamen inter schemata numerari debet, cum aliis etiam pars causae videatur) digressio; abit enim causa in laudes Cn. Pompeii, idque fieri etiam sine ἀποσιωπήσει potuit.
2.56
nam brevior illa, ut ait Cicero, a re digressio plurimis fit modis. sed haec exempli gratia sufficient: tum C. Varenus, is qui a familia Anchariana occisus est; hoc, quaeso, iudices, diligenter attendite; et pro Milone et aspexit me illis quidem oculis, quibus tum solebat, cum omnibus omnia minabatur.