Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 9

2.40 ilia vero, ut ait Cicero, sub oculos subiectio tum fieri solet, cum res non gesta indicatur, sed ut sit gesta ostenditur, nec universa, sed per partes; quem locum proximo libro subiecimus evidentiae, et Celsus hoc nomen isti figurae dedit. ab allis ὑποτύπωσις dicitur proposita quaedam forma rerum ita expressa verbis, ut cerni potius videatur quam audiri: ipse inflammatus scelere et furore in forum venit, ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat.
2.41 nec solum quae facta sint aut fiant, sed etiam quae futura sint aut futura fuerint imaginamur. mire tractat hoc Cicero pro Milone, quae facturus fuerit Clodius, si praeturam invasisset. sed haec quidem translatio temporum, quae proprie μετάστασις dicitur, ιν διατυπώσει ιν διατυπώσει vulgo: indiatyposi, B: incliatibosi, A. verecundior apud priores fuit. praeponebant enim talia, credite vos intueri, ut Cicero, haec , quae non vidistis oculis, animis cernere potestis.
2.42 novi vero et praecipue declamatores audacius nec mehercule sine motu quodam imaginantur, ut et Seneca ut et Seneca, vulgo: ut Seneca, cod. bamb .: ut, cod. bern .: et, A. in controversia, cuius summa est, quod pater filium et novercam inducente altero filio in adulterio deprehensos occidit: duc , sequor; accipe hanc senilem manum et quocunque vis imprime.
2.43 et post paulo, aspice , inquit, quod diu non credidisti. ego vero non video, nox oboritur et crassa caligo. habet haec figura manifestius aliquid; non enim narrari res, sed agi videtur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi