Kitap 9
2.37
est et iactus sine persona sermo: hic Dolopum manus., hic saeuus tendebat Achilles. Quod fit mixtura figurarum, cum προσωποποιΐᾳ accedit illa, quae est orationis per detractionem; detractum est enim, quis diceret. vertitur interim προσωποποιΐα in speciem narrandi. unde apud historicos reperiuntur obliquae adlocutiones, ut in T. Livii primo statim, urbes quoque ut cetera ex infimo nasci; deinde, quas sua virtus ac dii iuvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere.
2.38
aversus quoque a iudice sermo, qui dicitur ἀποστροφή mire movet, sive aduersarios invadimus: quid enim tuus ille, Tubero, in acie Pharsalica? sive ad invocationem aliquam convertimur: vos enim iam ego, Albani tumuli atque luci; sive ad invidiosam implorationem: O leges Porciae legesque Semproniae! sed illa quoque vocatur aversio,
2.39
quae a proposita quaestione abducit audientem: non ego cum Danais Troianam excindere gentem Aulide iuravi—. Quod fit et multis et variis figuris, cum aut aliud exspectasse nos aut maius aliquid timuisse simulamus aut plus videri posse ignorantibus, quale est prooemium pro Caelio.