Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 9

2.11 est interim acrius imperandi genus: non arma expedient totaque ex urbe sequentur? et ipsi nosmet rogamus, quale est illud Terentianum quid igitur faciam?
2.12 est aliqua etiam in respondendo figura, cum aliud interroganti ad aliud, quia sic utilius sit, occurritur, tum augendi criminis gratia, ut testis in reum rogatus, an ab reo fustibus vapulasset, et innocens, inquit; tum declinandi, quod est frequentissimum: quaero , an occideris hominem; respondetur, latronem ; An fundum occupaveris; respondetur, meum .
2.13 ut confessionem praecedat defensio, ut apud Vergilium in Bucolicis dicenti, non ego te vidi Damonis, pessime, caprum excipere insidiis? occurritur: an mihi cantando victus non redderet ille? Cui est confinis dissimulatio,
2.14 non alibi quam in risu posita ideoque tractata suo loco. nam serio si fiat, pro confessione est. ceterum et interrogandi se ipsum et respondendi sibi solent esse non ingratae vices, ut Cicero pro Ligario, apud quem igitur hoc dico? nempe apud eum, qui, cum hoc sciret, tamen me, antequam vidit, rei publicae reddidit.
2.15 aliter pro Caelio ficta interrogatione: dicet aliquis, Haec igitur est tua disciplina? sic tu instituis adulescentis? et totus locus. deinde : ego , si quis, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis ac continentiae fuit, et cetera. cui diversum est, cum alium rogaveris, non exspectare responsum sed statim subiicere: domus tibi deerat? at habebas; pecunia superabat? at egebas. quod schema quidam per suggestionem vocant.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi