Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 9

4.136 illa sublimia spatiosas clarasque voces habentia habentia, Christ : habent, MSS. amant amplitudinem dactyli quoque ac paeanis, etiamsi maiore ex parte syllabis brevibus, temporibus tamen satis pleni. aspera contra iambis maxime concitantur, non solum quod sunt e duabus modo syllabis eoque frequentiorem quasi pulsum habent, quae res lenitati contraria est, sed etiam quod omnibus pedibus insurgunt et e brevibus ut longas nituntur et crescunt, ideoque meliores choreis, qui ab longis ut breves cadunt.
4.137 summissa , qualia ut epilogis sunt, lentas et ipsa, sed minus exclamantes exigunt. vult esse Celsus aliquam et superiorem superbiorem. Salding: superiorem, G. compositionem, quam equidem si scirem, non docerem; sed sit necesse est tarda et supina, verum nisi ex verbis atque sententiis. per se si id quaeritur, satis odiosa esse non poterit.
4.138 denique , ut semel finiam, sic fere componendum quomodo pronuntiandum erit. an non ut prooemiis plerumque summissi, (nisi cum ut accusatione concitandus est iudex aut aliqua indignatione complendus) ut narratione pleni atque expressi, ut argumentis citati atque ipso etiam motu celeres sumus, ut locis ac descriptionibus fusi ac fluentes, ut epilogis plerumque deiecti et infracti?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi