Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 8

1.2 sed ea, quae de ratione Latine atque emendate loquendi fuerunt dicenda, in libro primo, cum de grammatice loqueremur, exsecuti sumus. verum illic tantum ne vitiosa essent praecepimus; hic non alienum est admonere ut sint quam minime peregrina et externa. multos enim, quibus loquendi ratio non desit, invenias quos curiose potius loqui dixeris quam Latine, quomodo et illa Attica anus Theophrastum, hominem alioqui disertissimum, adnotata unius adfectatione verbi, hospitem dixit nec alio se id deprehendisse interrogata respondit, quam quod nimium Attice loqueretur.
1.3 et in Tito Livio, mirae facundiae viro, putat inesse Pollio Asinius quandam Patavinitatem. quare , si fieri potest et verba omnia et vox huius aluminum urbis oleant, ut oratio Romana plane videatur, non civitate donata.
2.1 perspicuitas in verbis praecipuam habet proprietatem, sed proprietas ipsa non simpliciter accipitur. primus enim intellectus est sua cuiusque rei appellatio, qua non semper utemur; nam et obscena vitabimus et sordida et humilia.
2.2 sunt autem humilia infra dignitatem rerum aut ordinis. in quo vitio cavendo non mediocriter errare quidam solent, qui omnia quae sunt in usu, in, Regius : sine, MSS. etiamsi causae necessitas postulet, reformidant; ut ille, qui in actione Hibericas herbas, se solo nequiquam intelligente, dicebat, nisi irridens hanc vanitatem Cassius Severus spartum dicere eum velle indicasset.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi