Kitap 8
6.72
quod imitatus Cicero illa composuit id Verrem versabatur id Sicilia longo intervallo alter non Dionysius ille nec Phalaris (tulit enim illa quondam insula multos et crudeles tyrannos), sed quoddam novum monstrum ex vetere illa immanitate, quae id isdem versata locis dicitur. non enim Charybdin tam infestam neque Scyllam nauibus quam istum id eodem freto fuisse arbitror.
6.73
nec pauciora sunt genera minuendi: vix ossibus haerent, et quod Cicero id quodam ioculari libello, fundum Vetto vocat, quem possit mittere funda; ni tamen exciderit, qua cava funda patet. Sed huius quoque rei servetur mensura quaedam. quamvis est enim omnis hyperbole ultra fidem, non tamen esse debet ultra modum, nec alia via magis id κακοζηλίαν itur.
6.74
piget referre plurima hinc orta vitia, cum praesertim minime sint ignota et obscura. monere satis est mentiri hyperbolen nec ita, ut mendacio fallere velit. quo magis intuendum est, quousque deceat extollere quod nobis non creditur. pervenit haec res frequentissime ad risum; qui si captatus est, urbanitatis, sin aliter, stultitiae nomen assequitur.
6.75
est autem id usu vulgo quoque et inter ineruditos et apud rusticos, videlicet quia natura est omnibus augendi res vel minuendi cupiditas insita, nec quisquam vero contentus est. sed ignoscitur, quia non adfirmamus.