Kitap 8
6.47
hoc enim loco praeter nomen cetera propriis decisa sunt verbis, verum non pastor Menalcas, sed Vergilius est intelligendus. habet usum talis allegoriae frequenter oratio, sed raro totius; plerumque apertis permixta est. tota apud Ciceronem talis est: hoc miror, hoc queror, quemquam hominem ita pessumdare alterum velle, ut etiam narem perforet, id qua ipse naviget. illud commixtum frequentissimum:
6.48
equidem celeras tempestates et procellas id illis dumtaxat fluctibus contionum semper Miloni putavi esse subeundas. nisi adiecisset dumtaxat fluctibus contionum, esset allegoria; nunc eam miscuit. quo id genere et species ex arcessitis verbis venit et intellectus ex propriis.
6.49
illud vero longe speciosissimum genus orationis, id quo trium permixta est gratia, similitudinis, allegoriae, translationis: quod fretum, quem Euripum, tot motus, tantas, tam varias habere creditis agitationes, commutationes, fluctus, quantas perturbationes et quantos aestus habet ratio comitiorum? dies intermissus unus aut nox interposita saepe et perturbat omnia et totam opinionem parva nonnunquam commutat aura rumoris. nam id quoque id primis est custodiendum ut,
6.50
quo ex genere coeperis translationis, hoc desinas. multi autem, cum initium a tempestate sumpserunt, incendio aut ruina finiunt; quae est inconsequentia rerum foedissima.