Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 8

pr.21 nam plerumque optima rebus cohaerent et cernuntur suo lumine; at nos quaerimus illa, tanquam lateant semper seque subducant. ita nunquam putamus circa id esse de quo dicendum est, sed ex aliis locis petimus et inventis vim adferimus.
pr.22 maiore animo aggredienda eloquentia est, quae si toto corpore valet, ungues polire et capillum reponere non existimabit ad curam suam pertinere. sed evenit plerumque ut in hac diligentia deterior etiam fiat oratio, primum,
pr.23 quia sunt optima minime arcessita et simplicibus atque ab ipsa veritate profectis similia. nam illa, quae curam fatentur et ficta atque composita videri etiam volunt, nec gratiam consequuntur et fidem amittunt propter id quod sensus obumbrantur et velut laeto gramine sata strangulantur. obumbrantur strangulantur, Spalding : obumbrant . . stragulant, MSS.
pr.24 nam et quod recte dici potest circumimus amore verborum et quod satis dictum est repetimus et quod uno verbo patet pluribus oneramus et pleraque significare melius putamus quam dicere. quid quod nihil iam proprium placet, dum parum creditur disertum quod et alius dixisset?
pr.25 A corruptissimo quoque poetarum figuras seu translationes mutuamur, tum demum ingeniosi scilicet, si ad intelligendos nos opus sit ingenio. atqui satis aperte Cicero praeceperat, in dicendo vitium vel maximum esse a vulgari genere orationis atque a consuetudine communis sensus abhorrere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi