Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 8

6.7 iam incensum ira et inflammatum cupiditate et lapsum errore significandi gratia; nihil enim horum suis verbis quam his arcessitis magis proprium erit. illa ad ornatum, lumen orationis et generis claritatem et contionum procellas et eloquentiae fulmina, ut Cicero pro Milone Clodium fontem gloriae eius vocat et alio loco segetem ac materiem.
6.8 quaedam etiam parum speciosa dictu per hanc explicantur: hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus sit genitali arvo et sulcos oblimet inertes. | totum autem metaphora brevior est similitudo, eoque distat, quod illa comparatur rei quam volumus exprimere, haec pro ipsa re dicitur.
6.9 comparatio est, cum dico fecisse quid hominem ut leonem; translatio, cum dico de homine, leo est. huius vis omnis quadruplex maxime videtur: cum id rebus animalibus aliud pro alio ponitur, ut de agitatore, gubernator magna contorsit equum vi; aut ut Livius Scipionem a Catone adlatrari solitum refert.
6.10 inanima pro aliis generis eiusdem sumuntur, ut: classique immittit habenas; aut pro rebus animalibus inanima, ferron an ferron, Bücheler: ferro, MSS. : an, B: non, A. fato moerus Argivom occidit? aut contra: sedet stupet, MSS. of Virgil. inscius alto accipiens sonitum saxi de uertice pastor. Praecipueque ex his oritur mira sublimitas,
6.11 quae audaci et proxime periculum translatione tolluntur, cum rebus sensu carentibus actum quendam et animos damus, qualis est pontem indignatus Araxes, et illa Ciceronis,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi