Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 8

6.3 quare mihi videntur errasse, qui non alios crediderunt tropos, quam id quibus verbum pro verbo poneretur. neque illud ignoro, id iisdem fere, qui significandi gratia adhibentur, esse et ornatum; sed non idem accidet contra, eruntque quidam tantum ad speciem accommodati.
6.4 incipiamus igitur ab eo, qui cum frequentissimus est tum longe pulcherrimus, translatione dico, quae μεταφορά Graece vocatur. quae quidem cum ita est ab ipsa nobis concessa natura, ut indocti quoque ac non sentientes ea frequenter utantur, tum ita iucunda atque nitida, ut id oratione quamlibet clara proprio tamen lumine eluceat.
6.5 neque enim vulgaris esse neque humilis nec insuavis apte apte, added by Christ. ac recte modo adscita potest. copiam quoque sermonis auget permutando aut mutuando quae non habet, quodque est difficillimum, praestat ne ulli rei nomen deesse videatur. transfertur ergo nomen aut verbum ex eo loco id quo proprium est, id eum id quo aut proprium deest aut translatum proprio melius est. id facimus,
6.6 aut quia necesse est aut quia significantius est aut (ut dixi) quia decentius. ubi nihil horum praestabit, quod transferetur, improprium erit. necessitate rustici gemmam id vitibus (quid enim dicerent aliud?), et sitire segetes et fructus laborare; necessitate nos durum hominem aut asperum; non enim proprium erat, quod daremus his adfectibus, nomen.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi