Kitap 8
5.30
hoc quoque accedit quod solas captanti sententias multas dicere necesse est leves, frigidas, ineptas. non enim potest esse dilectus, ubi numero laboratur. itaque videas et divisionem pro sententia poni et argumentum; sit tantum in clausula nec clausula nec male, Halm : clausula et male, B: clausulae calce, A. male pronuntietur. occidisti uxorem ipse adulter;
5.31
non ferrem te, etiamsi repudiasses, divisio est. vis scire, venenum esse amatorium? viveret homo, nisi illud bibisset, argumentum est. Nec multas plerique sententias dicunt, sed omnia tanquam sententias.
5.32
huic quibusdam contrarium studium, qui fugiunt ac reformidant omnem hanc in dicendo voluptatem, nihil probantes nisi planum et humile et sine conatu. ita , dum timent, ne aliquando cadant, semper iacent. quod enim tantum in sententia bona crimen est? non causae prodest? non iudicem movet? non dicentem commendat?
5.33
est quoddam genus, quo veteres non utebantur. ad quam usque nos vocatis vetustatem? nam si illam extremam, multa Demosthenes, quae ante eum nemo. quomodo potest probare Ciceronem, qui nihil putet ex Catone Gracchisque mutandum? sed ante hos simplicior adhuc ratio loquendi fuit.