Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 8

5.21 est etiam generis eiusdem, nescio an vitiosissimum, quotiens verborum ambiguitas cum rerum falsa quadam similitudine iungitur. clarum actorem actorem, Spalding : actorum, A: auctorem, other MSS. iuvenis audivi, cum lecta in capite cuiusdam ossa sententiae gratia tenenda matri dedisset: infelicissima femina, nondum extulisti filium et iam ossa legisti.
5.22 ad hoc plerique minimis etiam inventiunculis gaudent, quae excussae risum habent, inventae facie ingenii blandiuntur. de eo, qui naufragus et ante agrorum sterilitate vexatus in scholis fingitur se suspendisse: quem neque terra recipit nec mare, pendeat. huic simile in illo,
5.23 de quo supra dixi, cui pater sua membra laceranti venenum dedit: qui haec edit, debet hoc bibere. et in luxuriosum, qui ἀποκαρτέρησιν simulasse dicitur: necte laqueum, habes, quod faucibus tuis irascaris; sume venenum, decet luxuriosum bibendo mori.
5.24 alia vana, ut suadentis purpuratis, ut Alexandrum Babylonis incendio sepeliant, Alexandrum sepelio; hoc quisquam spectabit a tecto? quasi vero id sit in re tota indignissimum. alia nimia ut de Germanis dicentem quendam audivi, caput nescio ubi impositum; et de viro forti, bella umbone propellit. sed finis non erit,
5.25 si singulas corruptorum persequar formas. illud potius, quod est magis necessarium. duae sunt diversae opiniones, aliorum sententias solas paene spectantium, aliorum omnino damnantium; quorum mihi neutrum admodum placet. densitas earum obstat invicem;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi