Kitap 8
5.16
ut Afer Domitius, cum Cloatillam defenderet, cui obiectum crimen, quod virum qui inter rebellantes fuerat sepelisset, remiserat Claudius, in epilogo filios eius adloquens, matrem tamen, inquit, pueri sepelitote.
5.17
et aliunde petita, id est in alium locum ex alio translata. pro Spatale Crispus, quam qui heredem amator instituerat decessit, cum haberet annos duodeviginti, hominem divinum, qui sibi indulsit.
5.18
facit quasdam sententias sola geminatio, qualis est Senecae in eo scripto, quod Nero ad senatum misit occisa matre, cum se periclitatum videri vellet: salvum me esse adhuc nec credo nec gaudeo. melior , cum ex contrariis valet: habeo quem fugiam; quem sequar non habeo. quid , quod miser, cum loqui non posset, lacere non poterat?
5.19
ea vero fit pulcherrima, cum aliqua comparatione clarescit. Trachalus contra Spatalen: placet hoc ergo, leges, diligentissimae pudoris custodes, decimas uxoribus dari, quartas meretricibus?
5.20
sed horum quidem generum et bonae dici possunt et malae. illae semper vitiosae ut a verbo: patres conscripti, sic enim incipiendum est mihi, ut memineritis patrum. peius adhuc, quo magis falsum est et longius petitum, contra eandem sororem gladiatoris, cuius modo feci mentionem, ad digitum pugnavi.