Kitap 8
5.3
quae proprie, quamvis omnibus idem nomen sit, sententiae vocantur, quas Graeci excedit, B: excidit, A. γνώμας appellant; utrumque autem nomen ex eo acceperunt, quod similes sunt consiliis aut decretis. est autem haec vox universalis, quae etiam citra complexum causae possit esse laudabilis, interim ad rem tantum relata, ut nihil est tam populare quam bonitas, interim ad personam, quale est Afri Domitii, princeps, qui vult omnia scire, necesse habet multa ignoscere.
5.4
hanc quidam partem enthymematis, quidam initium aut clausulam epichirematis esse dixerunt; et est aliquando, non tamen semper. illud verius esse eam aliquando simplicem, ut ea, quae supra dixi, aliquando ratione subiecta: nam in omni certamine, qui opulentior est, etiamsi accipit iniuriam, tamen, quia plus potest, facere videtur; nonnumquam duplicem: obsequium amicos, veritas odium parit.
5.5
sunt etiam, qui decem genera fecerint, sed eo modo, quo fieri vel plura possunt, per interrogationem, per comparationem, infitiationem, similitudinem, admirationem, et cetera huiusmodi; per omnes enim figuras tractari potest. illud notabile ex diversis: mors misera non est, aditus ad mortem est miser. Ac rectae quidem sunt tales: