Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 8

4.22 verum et ipse rex decennii bello exhaustus, amissis tot liberis, imminente summo discrimine, cui faciem illam, ex qua tot lacrimarum origo fluxisset, invisam atque abominandam esse oportebat, et audit haec et eam filiam appellans iuxta se locat et excusat etiam atque sibi esse malorum causam negat.
4.23 nec mihi videtur in Symposio Plato, cum Alcibiadem confitentem de se, quid a Socrate pati voluerit, narrat, ut illum culparet, haec tradidisse, sed ut Socratis invictam continentiam ostenderet, quae corrumpi speciosissimi hominis tam obvia voluntate non posset.
4.24 quin ex instrumento quoque heroum illorum magnitudo aestimanda nobis datur. huc pertinet clipeus Aiacis et Pelias Achillis. qua virtute egregie est usus in Cyclope Vergilius. nam quod illud corpus mente concipiam, cuius trunca manum pinus regit? Quid?
4.25 cum vix loricam duo multiplicem connixi humeris ferunt, quantus Demoleos, qui indutus ea cursu palantes Troas agebat? Quid? M. Tullius de M. Antonii luxuria tantum fingere saltem potuisset, quantum ostendit dicendo, conchyliatis Cn. Pompeii peristromatis servorum in cellis stratos lectos videres? conchyliata peristromata et Cn. Pompeii terunt servi in cellis: nihil dici potest ultra, et necesse est tamen infinito plus in domino cogitare.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi