Kitap 8
4.10
si hoc tibi inter cenam et in illis immanibus poculis tuis accidisset, quis non turpe duceret? in coetu vero populi Romani—. Et in Catilinam: servi mehercules mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem.
4.11
interim proposito velut simili exemplo efficiendum est, ut sit maius id quod a nobis exaggerandum est: ut idem pro Cluentio, cum exposuisset, Milesiam quandam a secundis heredibus pro abortu pecuniam accepisse, quanto est, inquit, Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio dignus? siquidem ilia, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa cruciavit; hic autem idem illud effecit per alieni corporis vim atque cruciatum.
4.12
nec putet quisquam hoc, quanquam est simile illi ex argumentis loco, quo maiora ex minoribus colliguntur, idem esse. illic enim probatio petitur, hic amplificatio; sicut in Oppianico non id agitur hac comparatione, ut ille male fecerit sed ut peius. est tamen quanquam diversarum rerum quaedam vicinia. repetam itaque hic quoque idem quo sum illic usus exemplum, sed non in eundem usum.
4.13
nam hoc mihi ostendendum est, augendi gratia non tota modo totis, sed etiam partes partibus comparari: sicut hoc loco, an vero vir amplissimus P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit: Catilinam orbem terrae caede atque incendio vastare cupientem nos consules perferemus?