Kitap 8
3.88
virium non unum genus; nam, quidquid in suo genere satis effectum est, valet. praecipua tamen eius opera δείνωσις in exaggeranda indignitate et in ceteris altitudo quaedam, φαντασία in concipiendis visionibus, ἐξεργασία in efficiendo velut opere proposito, cui adiicitur ἐπεξεργασία repetitio probationis eiusdem et cumulus ex abundanti,
3.89
ἐνέργεια confinis his (est enim ab agendo dicta) et cuius propria sit virtus non esse, quae dicuntur, otiosa. est et amarum quiddam, quod fere in contumelia est positum, quale Cassii: quid facies, cum in bona tua inuasero, hoc est, cum te docuero nescire maledicere? et acre, ut illud Crassi, ego te consulem putem, cum tu me non putes senatorem? sed vis oratoris omnis in augendo minuendoque consistit. Vtrique parti totidem modi, ex quibus praecipuos attingemus; reliqui similes erunt; sunt autem positi in rebus et verbis.
3.90
sed , quae sit rerum inventio ac ratio, tractavimus; nunc, quid elocutio attollat aut deprimat, dicendum.
4.1
prima est igitur amplificandi vel minuendi species in ipso rei nomine: ut cum eum, qui sit caesus, occisum, eum, qui sit improbus, latronem, contraque eum, qui pulsavit, attigisse, qui vulneravit, laesisse dicimus. utriusque pariter exemplum est pro M. Caelio: si vidua libere, proterva petulanter, dives effuse, libidinosa meretricio more viveret, adulterum ego putarem, si qui hanc paulo liberius salutasset?