Kitap 8
3.76
quod quidem genus a quibusdam declamatoria maxime licentia corruptum est. nam et falsis utuntur nec illa iis, quibus similia videri volunt, applicant. quorum utrumque in his est, quae me iuvene ubique cantari solebant, magnorum fluminum navigabiles fontes sunt, et generosioris arboris statim planta cum fructu est.
3.77
at omni autem parabole aut praecedit similitudo, res sequitur, aut praecedit res et similitudo sequitur. sed interim libera et separata est; interim, quod longe optimum est, cum re, cuius est imago, connectitur, collatione invicem respondente, quod facit redditio contraria, quae ἀνταπόδοσις dicitur.
3.78
praecedit similitudo illa, cuius modo feci mentionem: inde lupi ceu raptores atra in nebula. Sequitur in primo Georgicon post longam de bellis civilibus atque externis conquestionem: ut , cum carceribus sese effudere quadrigae, addunt in spatia; et frustra retinacula tendens fertur equis auriga, neque audit currus habenas. Sed hae sunt sine antapodosi.
3.79
redditio autem illa rem utramque, quam comparat, velut subiicit oculis et pariter ostendit. cuius praeclara apud Vergilium multa reperio exempla, sed oratoriis potius utendum est. dicit Cicero pro Murena, ut aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse, qui citharoedi fieri non potuerint, sic apud nos videmus, qui oratores evadere non potuerint, eos ad iuris studium devenire.