Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 8

3.63 sed quoniam pluribus modis accipi solet non equidem in omnes eam particulas secabo, secabo, Regius : locabo, AG. quarum ambitiose a quibusdam numerus augetur, sed maxime necessarias attingam. est igitur unum genus, quo tota rerum imago quodammodo verbis depingitur: constitit in digitos extemplo arrectus uterque et cetera, quae nobis illam pugilum congredientium faciem ita ostendunt, ut non clarior futura fuerit spectantibus.
3.64 plurimum in hoc genere sicut in ceteris eminet Cicero. an quisquam tam procul a concipiendis imaginibus rerum abest, ut non, cum illa in Verrem legit, stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore, non solum ipsos intueri videatur et locum et habitum, sed quaedam etiam ex iis, quae dicta non sunt, sibi ipse adstruat?
3.65 ego certe mihi cernere videor et vultum et oculos et deformes utriusque blanditias et eorum qui aderant tacitam aversationem ac timidam verecundiam.
3.66 interim ex pluribus efficitur illa quam conamur exprimere facies, ut est apud eundem (namque ad omnium ornandi virtutum exemplum vel unus sufficit) in descriptione convivii luxuriosi: videbar videre alios intrantes, alios autem exeuntes, quosdam ex vino vacillantes, quosdam hesterna ex potatione oscitantes. humus erat immunda, lutulenta vino, coronis languidulis et spinis cooperta piscium.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi