Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 8

3.59 sunt inornata et haec: quod male dispositum est, id ἀνοικονόμητον, quod male figuratum, id ἀσχημάτιστον quod male collocatum, id κακοσύνθετον vocant. sed de dispositione diximus; de figuris et compositione dicemus. Σαρδισμὸς quoque appellatur quaedam mixta ex varia ratione linguarum oratio, ut si Atticis Dorica, Ionica, Aeolica etiam dicta confundas. Cui simile vitium est apud nos,
3.60 si quis sublimia humilibus, vetera novis, poetica vulgaribus misceat. id enim tale monstrum, quale Horatius in prima parte libri de arte poetica fingit: humano capiti cervicem pictor equinam iungere si velit, et cetera ex diversis naturis subiiciat.
3.61 ornatum est, quod perspicuo ac probabili plus est. eius primi sunt gradus in eo quod velis concipiendo et The plural primi gradus followed by tertius demands the addition of some other verb beside exprimendo. I have added concipiendo et. exprimendo, tertius, qui haec nitidiora faciat, quod proprie dixeris cultum. itaque ἐνάργειαν cuius in praeceptis narrationis feci mentionem, quia plus est evidentia vel, ut alii dicunt, repraesentatio quam perspicuitas, et illud patet, hoc se quodam modo ostendit, inter ornamenta ponamus.
3.62 magna virtus est res de quibus loquimur dare atque, ut cerni videantur, enuntiare. non enim satis efficit neque, ut debet, plene dominatur oratio, si usque ad aures valet atque ea sibi iudex, de quibus cognoscit, narrari credit, non exprimi et oculis mentis ostendi.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi