Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 8

3.44 sed quoniam vitia prius demonstrare aggressi sumus, ab hoc initium ab hoc initium, Halm : vel hoc initium, AG.: vel hoc vitium vulgo. sit, quod κακέμφατον vocatur, sive mala consuetudine in obscenum intellectum sermo detortus est (ut ductare exercitus et patrare bella, apud Sallustium dicta sancte et antique ridentibus, si dis placet; quam culpam non scribentium quidem iudico sed legentium,
3.45 tamen vitandam, quatenus verba honesta moribus perdidimus, et vincentibus iam iam, Spalding : etiam, AG. vitiis cedendum est) sive iunctura deformiter sonat, ut, si cum hominibus notis loqui nos dicimus, nisi hoc ipsum hominibus medium sit, in praefanda videmur incidere, quia ultima prioris syllabae littera, quae exprimi nisi labris coeuntibus non potest, aut intersistere nos indecentissime cogit aut continuata cum insequente in naturam eius corrumpitur.
3.46 aliaeque coniunctiones aliquid simile faciunt, quas persequi libenter est in eo vitio, quod vitandum dicimus, commorantis. sed divisio quoque adfert eandem iniuriam pudori, ut si intercapedinis nominativo casu quis utatur.
3.47 nec scripto modo id accidit, sed etiam sensu plerique obscene intelligere, nisi caveris, cupiunt (ut apud Ovidium quaeque si qua, MSS. of Ovid. latent meliora putat ) et ex verbis, quae longissime ab obscenitate absunt, occasionem turpitudinis rapere. siquidem Celsus κακέμφατον apud Vergilium putat: incipiunt agitata tumescere. Quod si recipias, nihil loqui tutum est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi