Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 8

3.40 iam hinc igitur ad rationem sermonis coniuncti transeamus. cuius ornatus in haec duo prima dividitur, quam concipiamus elocutionem, quo modo efferamus. nam primum est, ut liqueat, augere quid velimus an minuere, concitate dicere an moderate, laete an severe, abundanter an presse, aspere an leniter, magnifice an subtiliter, graviter an urbane. tum ,
3.41 quo translationum translationum, Halm : translationem, A: translatione, G. genere, quibus figuris, qualibus sententiis, quo modo, qua postremo collocatione id, quod intendimus, efficere possimus. ceterum dicturus, quibus ornetur oratio, prius ea, quae sunt huic contraria laudi, attingam; nam prima virtus est vitio carere.
3.42 igitur ante omnia ne speremus ornatam orationem fore, quae probabilis non erit. Probabile autem Cicero id genus dicit, quod non nimis est comptum. nimis est comptum, Cicero : nimis est dictum, AG.: plus minusve quam dicet (decet, edd. ), codd. dett. Non quia comi expolirique non debeat (nam et haec ornatus pars est) sed quia vitium est ubique quod nimium est.
3.43 itaque vult esse auctoritatem in verbis, sententias vel graves vel aptas opinionibus hominum ac moribus. his enim salvis, licet assumere ea quibus illustrem fieri orationem putat, delecta, translata, superlata, ad nomen adiuncta, duplicata et idem significantia atque ab ipsa actione atque ab imitatione rerum non abhorrentia.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi