Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 8

3.32 at tractu et declinatione talia sunt, qualia apud Ciceronem beatitas et beatitudo; quae dura quidem sentit esse, verumtamen usu putat posse molliri. nec a verbis modo, sed a nominibus quoque derivata sunt quaedam, ut a Cicerone sullaturit ab Asinio fimbriatum et figulatum .
3.33 multa ex Graeco format nova ac plurima a Verginio Verginio, Spalding : Sergio, MSS. Flavo, quorum dura quaedam admodum videntur, ut queens queens, halm: quae ens, MSS. et essentia; quae cur tantopere aspernemur nihil video, nisi quod iniqui iudices adversus nos sumus ideoque paupertate sermonis laboramus. quaedam tamen perdurant.
3.34 nam et quae vetera nunc sunt, fuerunt olim nova, et quaedam sunt in usu perquam recentia, ut Messala primus reatum, munerarium Augustus primus dixerunt. piraticam quoque ut musicam et fabricam dici adhuc vetabant vetabant, Halm : dubitabant, MSS. om, by A. mei praeceptores. favorem et urbanum Cicero nova credit. nam et in epistola ad Brutum eum , inquit, amorem et eum, ut hoc verbo utar, fauorem in consilium advocabo.
3.35 et ad Appium Pulchrum, te , hominem non solum sapientem verum etiam, ut nunc loquimur, urbanum. idem putat a Terentio primum dictum esse obsequium, Caecilius a Sisenna albente caelo. cervicem videtur Hortensius primus dixisse, nam veteres pluraliter appellabant. audendum itaque; neque enim accedo Celso, qui ab oratore verba fingi vetat. nam ,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi