Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 8

3.27 quaedam tamen adhuc vetera vetustate ipsa gratius nitent, quaedam et necessario interim sumuntur, ut nuncupare et fari; multa alia etiam audentius inseri possunt sed ita demum, si non appareat adfectatio, in quam mirifice Vergilius: Corinthiorum amator iste verborum, Thucydides Britannus, Atticae febris, tau Gallicum, al, min, et sil ut male elisit; al min et sil ut male elisit, Schenkl following Wagner: enim et spinet male illisit and the like, MSS. See Ausonius, Idiyll xii. Grammaticomnst 5. For sil Bücheler would read sphin. ita omnia ista verba miscuit fratri. Cimber hic fuit,
3.29 a quo fratrem necatum hoc Ciceronis dicto notatum est, germanum Cimber occidit. nec minus noto Sallustius epigrammate incessitur: et verba antiqui multum furate Catonis Crispe, Iugurthinae conditor historiae.
3.30 odiosa cura; nam et cuilibet facilis et hoc pessima, quod eius eius, Gesner : rei, AG. studiosus non verba rebus aptabit, sed res extrinsecus arcesset, quibus haec verba conveniant. fingere , ut primo libro dixi, Graecis magis concessum est, qui sonis etiam quibusdam et adfectibus non dubitaverunt nomina aptare, non alia libertate quam qua illi primi homines rebus appellationes dederunt.
3.31 nostri autem in iungendo aut in derivando paulum aliquid ausi vix in hoc satis recipiuntur. nam memini iuvenis admodum inter Pomponium ac Senecam etiam praefationibus esse tractatum, an gradus eliminat in tragoedia dici oportuisset. at veteres ne expectorat quidem timuerunt; et sane eiusdem notae est exanimat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi