Kitap 8
pr.5
itaque in toto artis huiusce tractatu difficilius est iudicare quid doceas quam, cum iudicaris, docere, praecipueque in duabus his partibus perquam sunt pauca, circa quae si is qui instituitur non repugnaverit, pronum ad cetera habiturus est cursum.
pr.6
nempe enim plurimum in hoc laboris exhausimus, ut ostenderemus rhetoricen bene dicendi scientiam et utilem et artem et virtutem esse; materiam eius res omnes de quibus dicendum esset; eas in tribus fere generibus, demonstrativo, deliberative, iudicialique reperiri; orationem porro omnem constare rebus et verbis; in rebus intuendam inventionem, in verbis elocutionem, in utroque utroque, Halm : utraque, AG. collocationem, quae memoria conplecteretur, actio commendaret. oratoris officium docendi,
pr.7
movendi, delectandi partibus contineri, ex quibus ad docendum expositio et argumentatio, ad movendum adfectus pertinerent, quos per omnem quidem causam sed maxime tamen in ingressu ac fine dominari. nam delectationem, quamvis in utroque sit eorum, magis tamen proprias in elocutione partes habere.
pr.8
quaestiones alias infinitas, alias finitas quae personis, temporibus, locis continerentur. in omni porro materia tria esse quaerenda, an sit, quid sit, quale sit. his adiiciebamus demonstrativam laude ac vituperatione constare. in ea quae ab ipso de quo diceremus, quae post eum acta essent, intuendum. hoc opus tractatu honestorum utiliumque constare.