Kitap 8
3.11
nunquam vera species ab utilitate dividitur. sed hoc quidem discernere modici iudicii est. illud observatione dignius, quod hic ipse honestus ornatus materiae genere esse debebit esse debebit, Halm : decidit, AG. variatus. atque , ut a prima divisione ordiar, non idem demonstrativis et deliberativis et iudicialibus causis conveniet. namque illud genus ostentationi compositum solam petit audientium voluptatem, ideoque omnes dicendi artes aperit ornatumque orationis exponit, ut quod non insidietur nec ad victoriam sed ad solum finem laudis et gloriae tendat.
3.12
quare , quidquid erit sententiis populare, verbis nitidum, figuris iucundum, translationibus magnificum, compositione elaboratum, velut institor quidam eloquentiae intuendum et paene pertractandum dabit. nam eventus ad ipsum, non ad causam refertur.
3.13
at ubi res agitur et vera dimicatio est, ultimus sit famae locus. praeterea ne decet quidem, ubi maxima rerum momenta versantur, de verbis esse sollicitum. Neque hoc eo pertinet, ut in his nullus sit ornatus, sed uti pressior et severior et minus confessus, praecipue materiae accommodatus.
3.14
nam et in suadendo sublimius aliquid senatus, concitatius populus, et in iudiciis publicae capitalesque causae poscunt accuratius dicendi genus. at privatum consilium causasque paucorum, ut frequenter accidit, calculorum purus sermo et dissimilis curae magis decuerit. an non pudeat certam creditam periodis postulare aut circa stillicidia adfici aut in mancipii redhibitione sudare?