Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 8

3.6 recteque Cicero his ipsis ad Brutum Now lost. verbis quadam in epistola scribit, nam eloquentiam, quae admirationem non habet, nullam iudico. eandem Aristoteles quoque petendam maxime putat. sed hic ornatus (repetam enim) virilis et fortis et sanctus sit nec effeminatam levitatem et fuco ementitum colorem amet, sanguine et viribus niteat.
3.7 hoc autem adeo verum est ut, cum in hac maxime parte sint vicina virtutibus vitia, etiam, qui vitiis utuntur, virtutum tamen iis nomen imponant. quare nemo ex corruptis dicat me inimicum esse culte dicentibus. non hanc esse virtutem nego, sed illis eam non tribuo.
3.8 an ego fundum cultiorem putem, in quo mihi quis ostenderit lilia et violas et anemonas, fontes surgentes, quam ubi plena messis aut graves fructu vites erunt? sterilem platanum tonsasque myrtos quam maritam ulmum et uberes oleas praeoptaverim? habeant illa divites licet, quid essent, si aliud nihil haberent?
3.9 nullusne ergo etiam frugiferis adhibendus est decor? quis negat? nam et in ordinem certaque intervalla redigam meas arbores. quid illo quincunce speciosius qui, in quamcunque partem spectaveris, rectus est? sed protinus in id quoque prodest, ut terrae sucum aequaliter trahat. surgentia in altum cacumina oleae ferro coercebo;
3.10 in orbem se formosius fundet et protinus fructum ramis pluribus feret. decentior equus, cuius adstricta ilia, sed idem velocior. Pulcher aspectu est 1st, Halm : sit, MSS. athleta, cuius lacertos exercitatio expressit, idem certamini paratior.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi