Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 8

2.15 etiam interiectione (qua et oratores et historici frequenter utuntur, ut medio sermone aliquem inserant sensum) impediri solet intellectus, nisi quod interponitur breve est. nam Vergilius illo loco, quo pullum equinum describit, cum dixisset, nec vanos horret strepitus, compluribus insertis alia figura quinto demum versu redit, tum , si qua sonum procul arma dedere, stare loco nescit. Vitanda in primis ambiguitas,
2.16 non haec solum, de cuius genere supra dictum est, quae incertum intellectum facit, ut Chremetem audivi percussisse Demean, sed illa quoque, quae, etiamsi turbare non potest sensum, in idem tamen verborum vitium incidit, ut si quis dicat, visum a se hominem libram scribentem. nam etiamsi librum ab homine scribi patet, male tamen composuerit feceritque ambiguum, quantum in ipso fuit.
2.17 est etiam in quibusdam turba inanium verborum, qui, dum communem loquendi more reformidant, ducti specie nitoris circumeunt omnia copiosa loquacitate, eo quod eo quod, Halm : et quod or et quae, MSS. dicere nolunt ipsa ipsa; deinde, Christ : ipsam deinde, MSS. ; deinde illam seriem cum alia simili iungentes miscentesque, ultra quam ullus spiritus durare possit, extendunt.
2.18 in hoc malum a quibusdam etiam laboratur; neque id novum vitium est, cum iam apud Titum Livium inveniam fuisse praeceptorem aliquem, qui discipulos obscurare quae dicerent iuberet, Graeco verbo utens σκότισον. unde illa scilicet egregia laudatio: tanto melior;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi