Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 8

2.12 at obscuritas fit verbis iam iam, Halm : etiam, AG. ab usu remotis: ut si commentarios quis pontificum et vetustissima foedera et exoletos scrutatus auctores id ipsum petat ex his quae inde contraxerit, quod non intelliguntur. hinc enim aliqui famam eruditionis adfectant, ut quaedam soli scire videantur.
2.13 fallunt etiam verba vel regionibus quibusdam magis familiaria vel artium propria, ut Atabulus ventus et navis saccaria et in malo cosanum. The meaning is not known and no satisfactory emendation has been made. quae vel vitanda apud iudicem ignarum significationum earum vel interpretanda sunt, sicut in his, quae homonyma vocantur: ut, taurus animal sit an mons an signum in coelo an nomen hominis an radix arboris, nisi distinctum non intelligetur.
2.14 plus tamen est obscuritatis in contextu et continuatione sermonis et plures modi. quare nec sit tam longus, ut eum prosequi non possit intentio, nec traiectione vel ultra modum transiectione vel ultra modum, Salding: transiectio intra modum (domum G. ), AG. hyperbato finis eius differatur. quibus adhuc peior est mixtura verborum, qualis in illo versu. saxa vacant Itali, mediis quae in fluctibus, aras.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi