Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 7

1.22 in factis autem ad idem tendentia sunt plura, ex quibus aliqua citra summam quaestionem remitti solent; ut si is, cum quo furti agitur, dicat: proba te habuisse, proba perdidisse, proba furto perdidisse, proba mea fraude. priora enim remitti possunt, ultimum non potest.
1.23 solebam et hoc facere, facere is followed by praecipere, which is expunged by Meister as a gloss. ut vel ab ultima specie (nam ea fere est, quae continue causam) retrorsum quaererem usque ad primam generalem quaestionem, vel a genere ad extremam speciem descenderem, etiam ex suasoriis.
1.24 ut deliberat Numa, an regnum offerentibus Romanis recipiat. primum , id est genus, an regnandum, tum tum added by Christ. an ex civitate aliena, an Romae, an laturi sint Romani talem regem. similiter ex controversiis. optet enim vir fortis alienam uxorem. ultima species est, an optare possit alienam uxorem. generale est, an quidquid optarit, accipere debeat. inde , an ex privato, an nuptias, an maritum habentis.
1.25 sed hoc non, quemadmodum dicitur, ita et quaeritur. primum enim occurrit fere, quod est ultimum dicendum, ut hoc, non debes alienam uxorem optare, ideoque divisionem perdit festinatio. non oportet igitur offerentibus se contentum esse, sed quaerere aliquid quod ultra est, esse ultra est, Spalding : esse quaere aliquidem ultra sit, AG. ne uiduam quidem. adhuc plus est, est, Halm : si, A: se G. nihil ex privato. ultimum retrorsum, quod idem a capite primum est, nihil iniquum. itaque propositione visa,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi