Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 7

10.1 est autem quaedam inter hos status cognatio. nam et in finitione, quae sit voluntas nominis, quaeritur, et in syllogismo, qui secundus a finitione status est, after est AG read quae, which is expunged by Regius. spectatur quid voluerit scriptor; et contrarias leges duos esse scripti et voluntatis status apparet. rursus et finitio quodammodo est amphibolia, cum in duas partes diducatur intellectus nominis.
10.2 scriptum et voluntas habet in verbis iuris iuris, Spalding :H ocis, A.: iocis, G. quaestionem, quod idem antinomia petitur. ideoque omnia haec quidam scriptum et voluntatem esse dixerunt, alii in scripto et voluntate amphiboliam esse, quae facit quaestionem. sed distincta sunt; aliud est enim obscurum ius, aliud ambiguum.
10.3 igitur finitio in natura ipsa nominis quaestionem habet generalem, et quae esse etiam citra complexum causae possit; scriptum et voluntas de eo disputat iure quod est in lege, syllogismus de eo quod non est. amphiboliae lis in diversum trahit, legum contrariarum ex diverso pugna est.
10.4 neque immerito et recepta est a doctissimis haec differentia et apud plurimos ac prudentissimos durat. et de hoc quidem genere dispositionis, etiamsi non omnia, tradi tamen aliqua potuerunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi