Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 7

9.2 singula adferunt errorem, cum pluribus rebus aut hominibus eadem appellatio est ( ὁμωνυμία dicitur), ut gallus, avem an gentem an nomen an fortunam corporis significet, incertum est; et Aiax, Telamonius an Oilei filius. verba quoque quaedam diversos intellectus habent, ut cerno.
9.3 quae ambiguitas plurimis modis accidit. unde fere lites, praecipue ex testamentis, cum de libertate aut etiam de hereditate contendunt ii quibus idem nomen est, aut quid sit legatum quaeritur.
9.4 alterum est, in quo alia integro verbo significatio est, alia diviso, ut ingenua et armamentum et Corvinum, ineptae sane cavillationis, ex qua tamen Graeci controversias ducunt: inde enim αὐλητρίς illa vulgata, cum quaeritur, utrum aula, quae ter ceciderit, an tibicina, si ceciderit, debeat publicari.
9.5 tertia est ex compositis, ut si quis corpus suum in culto loco poni iubeat, circaque monumentum multum agri ab heredibus in tutelam cinerum, ut solent, leget, sit litis occasio cultum locum dixerit an incultum. locum incultum, added by Zumpt.
9.6 sic apud Graecos contendunt Λέων et Πανταλέων , cum scriptura dubia est, bona omnia Λέοντι an bona Πανταλέοντι relicta sint. in coniunctis plus ambiguitatis est. fit autem per casus, ut aio te, Aeacida, Romanos sincere posse.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi