Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 7

8.4 raptor profugit, rapta nupsit, reverso illo petit optionem. an , quod in toto, idem in parte. aratrum accipere pignori non licet, vomerem accepit. an , quod in parte, idem in toto. lanas evehere Tarento non licet, oves evexit.
8.5 in his syllogismus et scripto nititur; nam satis cautum esse dicit. postulo , ut praecipitetur incesta; lex est; et rapta optionem petit, et in ore lanae sunt, similiter alia. sed quia responderi potest,
8.6 non est scriptum, ut bis praecipitetur damnata, ut quandoque rapta optet, ut tyrannicida duo praemia accipiat, nihil de vomere cautum, nihil de ovibus: ex eo, quod manifestum est, colligitur quod dubium est. maioris pugnae est ex scripto ducere quod scriptum non est; an, quia hoc, et hoc. et hoc, added by 2nd hand of A. qui patrem occiderit, culleo insuatur: matrem occidit. ex domo in ius educere ne liceat: ex tabernaculo eduxit. in hoc genere haec quaeruntur,
8.7 an, quotiens propria lex non est, simili sit utendum, an id de quo agitur ei de quo scriptum est simile sit. simile autem et maius est et par et minus. in illo priore, an satis lege cautum sit, an, etsi parum cautum est, et hoc sit utendum. in utroque de voluntate legumlatoris. sed de aequo tractatus potentissimi.
9.1 amphiboliae species sunt innumerabiles, adeo ut philosophorum quibusdam nullum videatur esse verbum quod non plura significet; genera admodum pauca; aut enim vocibus accidit singulis aut coniunctis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi