Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 7

8.1 syllogismus habet aliquid simile scripto et voluntati, quia semper pars in eo altera scripto nititur, sed hoc interest, quod illic dicitur contra scriptum, hic supra scriptum; illic qui verba defendit, hoc agit ut fiat utique quod scriptum est; hic, ne aliud quam scriptum est. ei nonnulla etiam cum finitione coniunctio: nam saepe, si finitio infirma est, in syllogismum delabitur.
8.2 sit enim lex: venefica capite puniatur. saepe se verberanti marito uxor amatorium se verberanti marito uxor amatorium, victor (p. 373, II.): severantia moritorium, G: se rantis maritorium, A. dedit; eundem repudiavit; per propinquos rogata ut rediret non est reversa; suspendit se maritus. mulier veneficii rea est. fortissima est actio dicentis amatorium venenum esse. id erit finitio; quod si parum valebit, fiet syllogismus, ad quem, velut remissa priore contentione, veniemus, an proinde puniri debeat, ac si virum veneno necasset?
8.3 ergo hic status ducit ex eo quod scriptum est id quod incertum est; quod quoniam ratione colligitur, ratiocinativus dicitur. in has autem fere species venit an, quod semel ius est, idem et saepius. incesti damnata et praecipitata de saxo vixit; repetitur. an , quod in uno, et in pluribus. qui duos uno tempore tyrannos occidit, duo praemia petit. an quod ante, et postea.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi