Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 7

6.10 substitutus heres erat, si postumus ante tutelae annos decessisset. non est natus. propinqui bona sibi vindicabant. quis dubitaret, quin ea voluntas fuisset testantis, ut is non nato filio heres esset, qui mortuo? sed hoc non scripserat.
6.11 id quoque, quod huic contrarium est, accidit nuper, ut esset scriptum, quod appareret scriptorem noluisse. qui sestertium nummum quinque milia legaverat, cum emendaret testamentum, sublatis sestertiis nummis, argenti pondo posuit, quinque milia manserunt. apparuit tamen, quinque pondo dari voluisse, quia ille in argento legati modus et inauditus erat et incredibilis.
6.12 sub hoc statu generales sunt quaestiones, scripto an voluntate standum sit, quae fuerit scribentis voluntas; tractatus omnes qualitatis aut coniecturae, de quibus satis dictum arbitror.
7.1 proximum est de legibus contrariis dicere, quia inter omnes artium scriptores constitit, in antinomia duos esse scripti et voluntatis status; neque immerito; quia, cum lex legi obstat, et obstat et, Halm : obstet, MSS. utrinque contra scriptum dicitur et quaestio est de voluntate; in utraque id ambigitur, an utique illa lege sit utendum.
7.2 omnibus autem manifestum est nunquam esse legem legi contrariam iure ipso, quia, si diversum ius esset, alterum altero abrogaretur, sed eas casu collidi et eventu.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi