Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 7

6.2 id tum accidit, cum est in lege aliqua obscuritas. in ea aut uterque suam interpretationem confirmat, adversarii subvertit: ut hic, fur quadruplum solvat. duo surripuerunt pariter decem milia; petuntur ab utroque quadragena; illi postulant, ut vicena conferant; nam et actor dicit hoc esse quadruplum quod petat, et rei hoc quod offerant; voluntas quoque utrinque defenditur.
6.3 aut , cum de altero intellectu certum est, de altero dubium: ex meretrice natus ne contionetur. quae filium habebat, prostare coepit: prohibetur adolescens contione. nam de eius filio, quae ante partum meretrix fuit, certum est: an eadem huius causa sit, dubium est, quia ex hac natus est, antequam meretrix esset. antequa esset, Regius : et haec. .. eat, MSS.
6.4 solet et illud quaeri, quo referatur, quod scriptum est, bis de eadem re ne sit actio; id est, hoc bis ad actorem an ad actionem? haec ex iure obscuro. alterum genus est ex manifesto; quod qui solum viderunt, hunc statum plani et voluntatis appellarunt. in hoc altera pars scripto nititur, altera voluntate. Sed contra scriptum tribus generibus occurritur.
6.5 unum est, in quo ipso patet, semper id servari non posse: liberi parentis alant ad vinciantur; non enim adligabitur infans. hic erit ad alia transitus, et divisio, num quisquis non aluerit, num hic propter hoc.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi