Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 7

4.38 quantum acceperit, an reddiderit, an protinus qui non reddidit ingratus sit, an potuerit reddere, an id, quod exigebatur, debuerit, quo animo sit. simpliciores illae iniusti repudii, sub qua lege controversiae illud proprium habent, quod a parte accusantis defensio est, a a, Spalding : et, MSS. defendentis accusatio.
4.39 praeterea , cum quis rationem mortis in senatu reddit, ubi una quaestio est iuris, an is demum prohibendus sit, qui mori vult ut se legum actionibus subtrahat; cetera qualitatis. finguntur et testamenta, in quibus de sola qualitate qualitate, added by Crist. quaeratur, ut in controversia, quam supra exposui, in qua de parte patrimonii quarta, quam pater dignissimo ex filiis reliquerat, contendunt philosophus, medicus, orator. quod idem accidit, si orbae nuptias indicant pares gradu, et si inter propinquos de idoneo quaeratur.
4.40 sed mihi nec omnes persequi materias in animo est, fingi enim adhuc possunt; nec omnes earum quaestiones, quia positionibus mutantur. hoc tantum admiror Flavum, cuius apud me summa est auctoritas, cum artem scholae tantum componeret, tam anguste materiam qualitatis terminasse.
4.41 quantitas quoque, ut dixi, etiamsi non semper, plerumque tamen eidem subiacet, seu modi est seu numeri. sed modus aliquando constat aestimatione facti, quanta sit culpa, quantumve beneficium, aliquando iure, cum id in controversiam venit, qua quis lege puniendus vel honorandus sit:

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi