Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 7

4.22 et locum multipliciter, in civitate tyrannis assueta an libera semper, in arce an domi; et quomodo factum sit, ferro an veneno; et quo tempore, bello an pace, cum depositurus esset eam potestatem an cum aliquid novi sceleris ausurus. habent in meritis gratiam periculum quoque et difficultas.
4.23 similiter liberalitas a quo profecta sit, refert. nam in paupere gratior quam in divite, dante beneficium quam reddente, patre quam orbo. item in quam rem dederit et quo tempore et quo animo, id est, num in aliquam spem suam; similiter alia. et ideo qualitas maxime oratoris recipit operam, quia in utramque partem plurimum est ingenio loci, nec usquam tantum adfectus valent.
4.24 nam coniectura extrinsecus quoque adductas frequenter probationes habet et argumenta ex materia sumit; quale quidque videatur eloquentiae est opus; hic regnat, hic imperat, hic sola vincit. huic parti subiungit Verginius causas abdicationis, dementiae, malae tractationis, orbarum nuptias indicentium. nam et fere sic accidit, inventique sunt, qui has materias officiorum vocarent.
4.25 sed alios quoque nonnunquam leges hae recipiunt status. nam et coniectura est aliquando in plerisque horum, cum se vel non fecisse vel bona mente fecisse contendunt Cuius generis exempla sunt multa. et quid sit dementia ac mala tractatio, finitur. nam leges iuris leges iuris, Spalding : iuris leges, MSS. plerumque quaestiones praecurrere solent, sed sed, Spalding : et, MSS. ex quibus causae non fiat status.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi