Kitap 7
4.3
item demonstratiuae partis omnia sunt in hoc statu: factum esse constat, quale sit factum quaeritur. lis est omnis aut de praemio aut de poena aut de quantitate. igitur igitur, early edd.: agitur, A: egrum, G. genus causae aut simplex aut comparativum. illic , quid aequum, hic, quid aequius aut quid aequissimum sit, excutitur. cum de poena iudicium est, a parte eius, qui causam dicit, aut defensio est criminis aut imminutio aut excusatio aut, ut quidam putant, deprecatio.
4.4
defensio longe potentissima est, qua ipsum factum, quod obiicitur, dicimus honestum esse. abdicatur aliquis, quod invito patre militarit, honores petierit, uxorem duxerit: tuemur, quod fecimus. hanc partem vocant Hermagorei κατ᾽ ἀντίλημψιν, ad intellectum id nomen referentes. Latine ad verbum translatam non invenio; absoluta appellatur. sed enim de re sola quaestio, iusta sit ea necne.
4.5
iustum omne continetur natura vel constitutione; natura, quod fit secundum cuiusque rei dignitatem.
4.6
hinc sunt pietas, fides, continentia et talia. adiiciunt et id, quod sit par. verum sit par. verum , Regius : sit pusum, MSS. id non temere intuendum est: nam et vis contra vim et talio nihil habent adversum eum, qui prior fecit, iniusti; et non, quoniam res pares sunt, etiam id est iustum, quod antecessit. illa utrinque iusta, eadem lex, eadem condicio; ac forsitan ne sint quidem paria, quae ulla parte sunt dissimilia. constitutio est in lege, more, iudicato, pacto.