Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 7

3.27 dicet enim adversarius, servire eum servitutem aut eo iure quo servum. videamus ergo propria et differentia, quae libro quinto leviter rei transitu attigeram. servus , cum manumittitur, fit libertinus, addictus recepta libertate ingenuus; servus invito domino libertatem non consequetur, addictus soluendo citra voluntatem domini consequetur: addictus consequetur, added by Regius. ad servum nulla lex pertinet, addictus legem habet. propria liberi, quod nemo habet nisi liber, praenomen, nomen, cognomen, tribum; habet haec addictus.
3.28 excusso quid sit, prope peracta est quaestio, an hoc sit. id enim agimus ut sit causae nostrae conveniens finitio. potentissima est autem rei ea qualitas, an amor insania. huc pertinebunt probationes, quas Cicero dicit proprias esse finitionis, ex antecedentibus, consequentibus, adiunctis, repugnantibus, causis, effectis, similibus; de quorum argumentorum natura dictum est.
3.29 breviter autem pro Caecina Cicero initia, causas, effecta, antecedentia, consequentia complexus est: quid igitur fugiebant? propter metum Quid metuebant? vim videlicet. potestis igitur principia negare, cum extrema concedatis? sed similitudine quoque usus est, quae vis rei bello appellatur, ea rei otio non appellabitur?
3.30 sed etiam ex contrario argumenta ducuntur, ut si quaeratur, amatorium venenum sit necne; quia venenum amatorium non sit. illud alterum genus quo sit manifestius adolescentibus meis (meos enim semper adolescentes putabo), hic quoque fictae controversiae utar exemplo.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi