Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 7

2.53 aut enim plures in culpam vocantur aut unus. et scriptor quidem semper tueri signatorem necesse habet, signator scriptorem non semper, nam et decipi potuit. is autem, qui hos adhibuisse et cui id factum dicitur, et scriptorem et signatores defendet. iidem argumentorum loci in causis proditionis et adfectatae tyrannidis.
2.54 verum illa scholarum consuetudo ituris in forum potest nocere, quod omnia, quae in themate non sunt, pro nobis ducimus. adulterium obiicis; quis testis? quis index? proditionem , Proditionem, added by Spalding. quod pretium? quis conscius? venenum ; ubi emi? a quo? quando? quanti? per quem dedi? pro reo tyrannidis adfectatae; ubi sunt arma?
2.55 quos contraxi satellites? neque haec nego esse dicenda, et ipsis utendum pro parte suscepta. nam et in foro aliqua, quando aliqua quando, Spalding : aliquando, AG. adversarius probare non poterit, desiderabo. sed in foro tantam illam facilitatem olim desiderauimus, ubi non fere causa agitur, ut non aliquid ex his aut plura ponantur.
2.56 huic simile est, quod in epilogis quidam, quibus volunt, liberos, parentes, nutrices accommodant, nisi quod magis concesseris ea, quae non sint posita, desiderare quam adiicere. adiicere, Spalding : dicere, AG. de animo quomodo quaeratur, satis dictum est, cum ita diviserimus, an voluerit, an potuerit, an fecerit. nam qua via tractatur, an voluerit, eadem, quo animo fecerit; id enim est, an male facere voluerit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi