Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 7

2.29 patrono , si fieri poterit, id agendum est ut obiecta vel neget vel defendat vel minuat; proximum est ut a praesenti quaestione separet. sunt enim pleraque non solum dissimilia, sed etiam aliquando contraria: ut si reus furti prodigus dicatur aut negligens. neque enim videtur in eundem et contemptus pecuniae et cupiditas cadere.
2.30 si deerunt haec remedia, ad illa declinandum est, non de hoc quaeri nec eum, qui aliquando peccaverit, utique commisisse omnia, et hanc fiduciam fuisse accusatoribus falsa obiiciendi, quod laesum et vulneratum reum speraverint speraverint, Gesner : speravere, MSS. hac invidia opprimi posse.
2.31 alii a propositione accusatoris contraque eam contraque eam, Halm : contra quarm, A: contra qua, G. loci oriuntur. saepe a persona prior ducit argumenta defensor et interim generaliter, incredibile esse a filio patrem occisum, ab imperatore proditam hostibus patriam. facile respondetur vel quod omnia scelera in malos cadant ideoque saepe deprehensa sint, vel quod indignum indignum, Aldine ed.: ingenuum, ingenium, MSS. sit crimina ipsa atrocitate defendi. interim proprie, quod est varium. nam dignitas et tuetur reum et nonnunquam ipsa in argumentum facti convertitur, tanquam inde fuerit spes inpunitatis; proinde paupertas, humilitas, opes, ut cuique ingenio vis est, in diversum trahuntur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi